Songtexte.com Drucklogo

O euchari Songtext
von Sinfonye

O euchari Songtext

O Euchari
In leta via ambulasti
Ubi cum Filio Dei mansisti,
Illum tangendo
Et miracula eius que fecit videndo.
Tu eum perfecte amasti
Cum sodales tui exterriti erant,
Pro eo quod homines erant,
Nec possibilitatem habebant
Bona perfecte intueri.
Tu autem in ardenti amore plene caritatis
Illum amplexus es,
Cum manipulos preceptorum eius
Ad te collegisti.
O Euchari
Valde beatus fuisti
Cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
Ubi tu quasi aurora illuminatus es,
Et sic fundamentum ecclesie edificasti.
Et in pectore tuo
Cat dies
In quo tria tabernacula
Supra marmorem columnam stat
In Civitate Dei.
Per os tuum Ecclesia ruminat
Vetus et novum vinum
Videlicet poculum sanctitatis.
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis
Ita quod supra montes clamavit
Ut colles et ligna se declinarent
Ac mamillas illius sugerent.
Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba
Ne in cerimoniis Dei deficiat,
Sed ut vivens holocaustum
Ante altare Dei fiat.

Songtext kommentieren

Log dich ein um einen Eintrag zu schreiben.
Schreibe den ersten Kommentar!

Beliebte Songtexte
von Sinfonye

Fans

»O euchari« gefällt bisher niemandem.