Songtexte.com Drucklogo

Franciscae meae Laudes (avec le Concert Impromptu) Songtext
von Juliette

Franciscae meae Laudes (avec le Concert Impromptu) Songtext

Novis te cantabo chordis
O novelletum quod ludis
In solitudine cordis

Esto sertis implicata
O femina delicata
Per quam solvuntur peccata!

Sicut beneficum Lethe
Hauriam oscula de te
Quae imbuta es magnete

Quum vitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas
Apparuisti, Deitas
Apparuisti, Deitas

Velut stella salutaris
In naufragiis amaris
Suspendam cor tuis aris!

Piscina plena virtutis
Fons eterne juventutis
Labris vocem redde mutis!


Quod erat spurcum, cremasti
Quod rudius, exaequasti
Quod debile, confirmasti

In fame mea taberna
In nocte mea lucerna
Recte me semper guberna
Recte me semper guberna

Adde nunc vires viribus
Dulce balneum suavibus
Unguentatum odoribus!

Meos circa lumbos mica
O castitatis lorica
Aqua tincta seraphica

Patera gemmis corusca
Panis salsus, mollis esca
Divinum vinum, Francisca!
Divinum vinum, Francisca!

Patera gemmis corusca
Panis salsus, mollis esca
Divinum vinum, Francisca!
Divinum vinum, Francisca!

Songtext kommentieren

Log dich ein um einen Eintrag zu schreiben.
Schreibe den ersten Kommentar!

Quiz
Wer singt das Lied „Haus am See“?

Fans

»Franciscae meae Laudes (avec le Concert Impromptu)« gefällt bisher niemandem.